Fundar 534 Resultados para: fui

  • qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem. (Liber Exodus 8, 27)

  • En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus. (Liber Exodus 9, 18)

  • Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)

  • Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. (Liber Exodus 10, 15)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)

  • Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)

  • Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)

  • Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. (Liber Exodus 13, 22)

  • tulitque sescentos currus electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus. (Liber Exodus 14, 7)

  • Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)

  • Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)

  • et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “Advena fui in terra aliena”, (Liber Exodus 18, 3)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina