Fundar 25 Resultados para: forsitan
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 55, 13)
Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram; (Liber Psalmorum 124, 4)
forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes. (Liber Psalmorum 124, 5)
Si dixero: “Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me”, (Liber Psalmorum 139, 11)
ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)
Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)
Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)
Dicebant ergo ei: “Ubi est Pater tuus?”. Respondit Iesus: “Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)