Fundar 50 Resultados para: filiabus

  • Praelibationem donorum, quae elevando obtulerint filii Israel, tibi dedi et filiis tuis ac filiabus tuis iure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)

  • Omnes praelibationes sanctas, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo: pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis”. (Liber Numeri 18, 19)

  • Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, (Liber Numeri 25, 1)

  • atque dixerunt: “Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri; (Liber Numeri 36, 2)

  • et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus, (Liber Numeri 36, 6)

  • Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • Accaron cum filiabus et villulis suis; (Liber Iosue 15, 45)

  • Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus. (Liber Iosue 15, 47)

  • Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. (Liber Iosue 17, 11)

  • Cui responderunt filii Ioseph: “Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel”. (Liber Iosue 17, 16)

  • Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulie rem de filiabus Philisthim (Liber Iudicum 14, 1)

  • ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: “Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem”. (Liber Iudicum 14, 2)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina