Fundar 235 Resultados para: fili

  • Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. (Liber Ecclesiasticus 21, 1)

  • Audi me, fili, et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea. (Liber Ecclesiasticus 31, 26)

  • Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. (Liber Ecclesiasticus 32, 24)

  • Fili, in vita tua tenta animam tuam et vide si quid obnoxium ei est: non des illi. (Liber Ecclesiasticus 37, 30)

  • Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. (Liber Ecclesiasticus 38, 9)

  • Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius. (Liber Ecclesiasticus 38, 16)

  • Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere. (Liber Ecclesiasticus 40, 29)

  • Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, (Liber Isaiae 14, 12)

  • Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. (Liber Isaiae 21, 10)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)

  • Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina