Fundar 154 Resultados para: fidem bonis
Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. (Liber Sapientiae 2, 6)
Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)
in eo quod dicit: “Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; (Liber Ecclesiasticus 11, 19)
Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. (Liber Ecclesiasticus 12, 1)
Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)
Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. (Liber Ecclesiasticus 12, 8)
In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit. (Liber Ecclesiasticus 12, 9)
Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)
Post haec Deus in terram respexit et complevit illam bonis suis; (Liber Ecclesiasticus 16, 30)
Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali. (Liber Ecclesiasticus 18, 15)
Fatuus dicit: “Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis”. (Liber Ecclesiasticus 20, 17)