Fundar 90 Resultados para: facite
Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”. (Liber Genesis 19, 8)
Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: “Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite”. (Liber Genesis 41, 55)
Die autem tertio eductis de carcere, ait: “Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. (Liber Genesis 43, 11)
ait Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius”. (Liber Leviticus 9, 6)
Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 19, 37)
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)
Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)
Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)
sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)
Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu, Core, et omne concilium tuum; (Liber Numeri 16, 6)