Fundar 123 Resultados para: et Civitas
Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta”. (Liber Isaiae 62, 12)
A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)
Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. (Liber Ieremiae 6, 6)
ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. (Liber Ieremiae 17, 25)
Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? (Liber Ieremiae 27, 17)
Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; (Liber Ieremiae 30, 18)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli, (Liber Ieremiae 31, 38)
Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)
Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)
Et dixit Ieremias ad Sedeciam: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; (Liber Ieremiae 38, 17)
si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum”. (Liber Ieremiae 38, 18)
Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas; (Liber Ieremiae 39, 2)