Fundar 268 Resultados para: estis
Et dicit eis: “Quid timidi estis, modicae fidei?”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 31)
Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 28)
At ille dixit: “Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
Iesus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)
Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 31)
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)