Fundar 1214 Resultados para: erat

  • Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 12)

  • Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. (Liber Genesis 36, 22)

  • Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)

  • Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum. (Liber Genesis 38, 5)

  • Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis). (Liber Genesis 38, 30)

  • Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)

  • Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. (Liber Genesis 39, 2)

  • benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. (Liber Genesis 39, 5)

  • Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)

  • Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)

  • tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)

  • Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, (Liber Genesis 39, 22)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina