Fundar 569 Resultados para: domus Dei
Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. (Liber I Regum 6, 19)
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. (Liber I Regum 6, 30)
Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv; (Liber I Regum 6, 37)
et in anno undecimo, mense Bul — ipse est mensis octavus — perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem. (Liber I Regum 6, 38)
Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)
Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus. (Liber I Regum 7, 12)
et pateras et cultros et phialas et sartagines et turibula de auro purissimo; et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro. (Liber I Regum 7, 50)
Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. (Liber I Regum 7, 51)
“A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”. (Liber I Regum 8, 16)
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi! (Liber I Regum 8, 27)
Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere, (Liber I Regum 9, 1)
et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber I Regum 9, 8)