Fundar 191 Resultados para: divitiae sapientia
Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
Est astutia et ipsa exsecratio, et est insipiens, qui minuitur sapientia. (Liber Ecclesiasticus 19, 20)
Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 20, 32)
consummatio timoris Dei sapientia et sensus. (Liber Ecclesiasticus 21, 13)
Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)
Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)
Laus sapientiae. Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 1)
Ego sapientia effudi flumina, (Liber Ecclesiasticus 24, 40)
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium! (Liber Ecclesiasticus 25, 7)
Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)
Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua. (Liber Ecclesiasticus 32, 6)