Fundar 27 Resultados para: defecit
Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis. (Liber Deuteronomii 8, 4)
Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit. (Liber Deuteronomii 34, 7)
Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)
Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. (Liber Iudicum 16, 16)
Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)
Respondensque unus de populo ait: “Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: “Maledictus, qui comederit panem hodie!”. Defecit autem populus”. (Liber I Samuelis 14, 28)
Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. (Liber I Regum 17, 16)
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum. (Liber Psalmorum 12, 2)
a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis. (Liber Psalmorum 17, 14)
Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt. (Liber Psalmorum 31, 11)
iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus. (Liber Psalmorum 55, 12)
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 73, 26)