Fundar 129 Resultados para: dedi
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)
Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. (Evangelium secundum Ioannem 13, 15)
quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 8)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua. (Apocalypsis Ioannis 2, 21)
Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)