Fundar 107 Resultados para: circuitum
Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, (Liber Genesis 23, 17)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35, 5)
Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. (Liber Exodus 16, 13)
Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum (Liber Exodus 25, 11)
Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum. (Liber Exodus 25, 24)
Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream. (Liber Exodus 25, 25)
Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. (Liber Exodus 27, 17)
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28, 33)
quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 16)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)