Fundar 88 Resultados para: caro
et videbit omnis caro salutare Dei”. (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. (Actus Apostolorum 2, 26)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)
Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)
Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)