Fundar 120 Resultados para: bellum belli
Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem”. (Liber Iudith 14, 13)
Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? (Liber Iob 38, 23)
Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)
Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. (Liber Iob 40, 32)
Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. (Liber Psalmorum 18, 40)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)
Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. (Liber Psalmorum 78, 9)
Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. (Liber I Maccabaeorum 1, 18)
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi. (Liber I Maccabaeorum 2, 66)