Fundar 1042 Resultados para: bellum David
Et rursum respondit David et ait: “Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur”. (Liber I Samuelis 20, 3)
Et ait Ionathan ad David: “Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi?”. (Liber I Samuelis 20, 4)
Dixit autem David ad Ionathan: “Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. (Liber I Samuelis 20, 5)
Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”. (Liber I Samuelis 20, 6)
Responditque David ad Ionathan: “Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure?”. (Liber I Samuelis 20, 10)
Et ait Ionathan ad David: “Veni, egrediamur foras in agrum”. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)
ait Ionathan ad David: “Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim, (Liber I Samuelis 20, 12)
non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra”. (Liber I Samuelis 20, 15)
Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “Requirat Dominus de manu inimicorum David!”. (Liber I Samuelis 20, 16)
Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)
Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum. (Liber I Samuelis 20, 24)
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)