Fundar 78 Resultados para: antequam
Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
Ait illi Iesus: “Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 34)
Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. (Evangelium secundum Lucam 22, 15)
Dixit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. (Actus Apostolorum 2, 20)