Fundar 134 Resultados para: animae
mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae. (Liber Ecclesiasticus 26, 18)
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. (Liber Ecclesiasticus 26, 20)
Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae. (Liber Ecclesiasticus 30, 12)
Tristitiam non des animae tuae et non affligas temetipsum in consilio tuo. (Liber Ecclesiasticus 30, 22)
Indulge animae tuae et consolare cor tuum et tristitiam longe repelle a te. (Liber Ecclesiasticus 30, 24)
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore; (Liber Ecclesiasticus 31, 36)
sanitas est animae et corpori sobrius potus. (Liber Ecclesiasticus 31, 37)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina. (Liber Ecclesiasticus 31, 39)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. (Liber Ecclesiasticus 32, 25)
In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
Est vir peritus multorum eruditor et animae suae inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 22)