Fundar 1195 Resultados para: ait
Et ait Maria: “Magnificat anima mea Dominum, (Evangelium secundum Lucam 1, 46)
Et ait ad illos: “Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?”. (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
Interrogabant autem eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?”. Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris”. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
et ait ei Diabolus: “Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
Et respondens Iesus ait illi: “Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum””. (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
Et ait illis: “Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua””. (Evangelium secundum Lucam 4, 23)
Ait autem: “Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens”. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 5, 27)
Quibus Iesus ait: “Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)