Fundar 1231 Resultados para: Vobis
At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 12)
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)
Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 45)
Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
Et edentibus illis, dixit: “Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Quid vobis videtur?”. Illi autem respondentes dixerunt: “Reus est mortis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Respondens autem praeses ait illis: “Quem vultis vobis de duobus dimittam?”. At illi dixerunt: “Barabbam!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)