Mosaico decorativo

Fundar 1231 Resultados para: Vobis

  • Quia haec dicit Dominus: “Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)

  • Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)

  • et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3, 15)

  • Haec enim dicit Dominus viro Iudae et Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas. (Liber Ieremiae 4, 3)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem”. (Liber Ieremiae 5, 18)

  • Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, (Liber Ieremiae 5, 25)

  • Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt. (Liber Ieremiae 7, 8)

  • faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; (Liber Ieremiae 7, 14)

  • Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)

  • Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 8, 17)

  • quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina