Fundar 220 Resultados para: Viros

  • Venitque ad viros Succoth et dixit eis: “En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: “Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?””. (Liber Iudicum 8, 15)

  • Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos; et trituravit cum eis viros Succoth. (Liber Iudicum 8, 16)

  • “Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum””. (Liber Iudicum 9, 2)

  • Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “Frater noster est”. (Liber Iudicum 9, 3)

  • Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. (Liber Iudicum 9, 4)

  • Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat. (Liber Iudicum 9, 5)

  • qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit; (Liber Iudicum 9, 18)

  • ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant. (Liber Iudicum 9, 24)

  • Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)

  • Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. (Liber Iudicum 14, 19)

  • Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in ea mille viros (Liber Iudicum 15, 15)

  • et ait: “In maxilla asini acervum feci ex eis! In mandibula asini percussi mille viros!”. (Liber Iudicum 15, 16)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina