Fundar 527 Resultados para: Viri
et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum. (Liber I Paralipomenon 7, 21)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)
Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe; (Liber I Paralipomenon 10, 1)
Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis. (Liber I Paralipomenon 10, 7)
Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)
Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 9)
hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 22)
Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 12, 31)
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum. (Liber I Paralipomenon 12, 33)
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; (Liber I Paralipomenon 26, 6)