Fundar 527 Resultados para: Viri
Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. (Liber I Samuelis 31, 12)
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; (Liber II Samuelis 1, 11)
Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)
Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)
Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. (Liber II Samuelis 2, 29)
Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)
Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. (Liber II Samuelis 2, 32)
Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam”. (Liber II Samuelis 3, 39)
Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. (Liber II Samuelis 4, 2)
Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi”, significantes: “Non ingredietur David huc”. (Liber II Samuelis 5, 6)
Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius. (Liber II Samuelis 5, 21)