Fundar 2240 Resultados para: Vir
Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 5, 20)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 22)
et dixit viris exercitus: “Pugnate hodie pro fratribus nostris”. (Liber I Maccabaeorum 5, 32)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et tradita est civitas in manu eius. (Liber I Maccabaeorum 5, 50)
audivit Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt, (Liber I Maccabaeorum 5, 56)
Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam; (Liber I Maccabaeorum 5, 59)
et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo, (Liber I Maccabaeorum 5, 60)
Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel. (Liber I Maccabaeorum 5, 62)
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; (Liber I Maccabaeorum 5, 63)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt, (Liber I Maccabaeorum 6, 6)