Fundar 139 Resultados para: Vineam fructum

  • Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)

  • Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 12)

  • Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • Coepitque Noe agricola plantare vineam; (Liber Genesis 9, 20)

  • ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum; (Liber Genesis 49, 11)

  • Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. (Liber Exodus 22, 4)

  • Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; (Liber Leviticus 25, 3)

  • septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)

  • iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • Quis est homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam. (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. (Liber Deuteronomii 22, 9)

  • Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 25)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina