Fundar 107 Resultados para: Viderunt
plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)
Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 10, 21)
Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium, (Liber Deuteronomii 11, 2)
Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)
et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt; (Liber Deuteronomii 21, 7)
tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; (Liber Deuteronomii 29, 2)
Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)
viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: “Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam”. (Liber Iudicum 1, 24)
Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)
Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent. (Liber I Samuelis 6, 13)
Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa. (Liber I Samuelis 6, 16)
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)