Fundar 100 Resultados para: Vestrae
unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; (Epistula ad Ephesios 4, 4)
renovari autem spiritu mentis vestrae (Epistula ad Ephesios 4, 23)
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; (Epistula ad Philippenses 2, 17)
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. (Epistula ad Colossenses 2, 5)
et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, (Epistula ad Colossenses 2, 13)
memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae? (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 10)
scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; (Epistula Iacobi 1, 3)
Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, (Epistula Iacobi 5, 2)
ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 7)
reportantes finem fidei vestrae salutem animarum. (Epistula I Petri 1, 9)