Fundar 394 Resultados para: Verus Principes
Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)
Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, (Evangelium secundum Ioannem 12, 10)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem, (Actus Apostolorum 4, 5)
Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “Principes populi et seniores, (Actus Apostolorum 4, 8)
Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. (Actus Apostolorum 4, 23)
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. (Actus Apostolorum 4, 26)
Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. (Actus Apostolorum 5, 24)
Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?”. (Actus Apostolorum 9, 21)
Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)
Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; (Actus Apostolorum 13, 27)