Fundar 534 Resultados para: Verbum
Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae. (Prophetia Malachiae 1, 1)
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)
Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 36)
Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)
non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 6)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
Qui dixit eis: “Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 11)