Fundar 630 Resultados para: Verbum Dei Christum
Qui responderunt ei: “Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus”. (Liber Iudicum 11, 10)
Et ait ei Elcana vir suus: “Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)
Et dixit Dominus ad Samuel: “Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius. (Liber I Samuelis 3, 11)
Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3, 21)
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: “Dic puero, ut antecedat nos — et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 9, 27)
Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)
Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)
Et dixit David: “Quid feci? Numquid non verbum est?”. (Liber I Samuelis 17, 29)
Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)
Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. (Liber I Samuelis 25, 36)
Et dixit David ad Abisai: “Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit?”. (Liber I Samuelis 26, 9)
Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus”. (Liber I Samuelis 26, 11)