Fundar 539 Resultados para: Venit
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)
Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae (Evangelium secundum Matthaeum 3, 1)
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam (Evangelium secundum Matthaeum 4, 13)
Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 1)
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)