Fundar 29 Resultados para: Utinam
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem”. (Liber Esther 7, 4)
“Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera! (Liber Iob 6, 2)
Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me! (Liber Iob 6, 9)
Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! (Liber Iob 10, 18)
Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)
Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! (Liber Iob 13, 5)
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo. (Liber Iob 16, 21)
Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! (Liber Psalmorum 81, 9)
Utinam hodie vocem eius audiatis: “Nolite obdurare corda vestra, (Liber Psalmorum 95, 8)
Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! (Liber Psalmorum 119, 5)
Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. (Liber Psalmorum 139, 19)
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)