Fundar 12723 Resultados para: Ut
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 40)
Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, (Epistula I ad Corinthios 15, 1)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; (Epistula I ad Corinthios 15, 6)
novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; (Epistula I ad Corinthios 15, 9)
gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. (Epistula I ad Corinthios 15, 10)
Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! (Epistula I ad Corinthios 15, 13)