Fundar 12723 Resultados para: Ut
Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. (Epistula ad Romanos 8, 25)
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; (Epistula ad Romanos 8, 29)
quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. (Epistula ad Romanos 8, 30)
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)
Sicut scriptum est: “Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis”. (Epistula ad Romanos 8, 36)
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes (Epistula ad Romanos 8, 38)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; (Epistula ad Romanos 9, 10)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, (Epistula ad Romanos 9, 11)