Fundar 12723 Resultados para: Ut
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino. (Liber Exodus 29, 24)
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)
Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario. (Liber Exodus 29, 30)
Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto. (Liber Exodus 29, 31)
Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, (Liber Exodus 29, 41)
holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)
Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 29, 44)
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)
et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. (Liber Exodus 30, 4)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 30, 11)
Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)
Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum”. (Liber Exodus 30, 16)