Fundar 12723 Resultados para: Ut
Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”. (Liber Numeri 17, 11)
Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core. (Liber Numeri 17, 14)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 17, 16)
Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. (Liber Numeri 17, 18)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”. (Liber Numeri 17, 25)
Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus. (Liber Numeri 17, 26)
Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! (Liber Numeri 17, 27)
Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)
Excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)
Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi conventus et in omni ministerio eius; alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)
Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)