Mosaico decorativo

Fundar 12723 Resultados para: Ut

  • Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)

  • Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, (Epistula Iacobi 1, 9)

  • dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. (Epistula Iacobi 1, 10)

  • Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)

  • Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)

  • Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. (Epistula Iacobi 1, 18)

  • Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; (Epistula Iacobi 1, 19)

  • Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)

  • Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)

  • Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina