Mosaico decorativo

Fundar 12723 Resultados para: Ut

  • Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • Ideo ingrediens mundum dicit: “Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; (Epistula ad Hebraeos 10, 5)

  • holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt. (Epistula ad Hebraeos 10, 6)

  • Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam”. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • Superius dicens: “Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi”, quae secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • tunc dixit: “Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat; (Epistula ad Hebraeos 10, 9)

  • Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina