Fundar 12723 Resultados para: Ut
profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem; (Epistula I ad Timotheum 4, 7)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, (Epistula I ad Timotheum 5, 1)
anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. (Epistula I ad Timotheum 5, 2)
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. (Epistula I ad Timotheum 5, 7)
Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)