Fundar 12723 Resultados para: Ut
qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 13)
Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
omnia autem probate, quod bonum est tenete, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Salutate fratres omnes in osculo sancto. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 26)
Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)
indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini; (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 5)