Fundar 1102 Resultados para: Usque
Et ille dixit: “Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo”. (Liber Thobis 5, 6)
“Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. (Liber Thobis 13, 2)
et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. (Liber Thobis 14, 4)
et ad omnes, qui in Samaria et civitatibus eius et trans Iordanen usque in Ierusalem et Bathanam et Chelus et Cades et flumen Aegypti et Taphnas et Ramesses et omnem terram Gessen, (Liber Iudith 1, 9)
et dominatus est civitatibus eius. Et abiit usque ad Ecbatana et obtinuit turres et praedavit plateas eius et ornatum eius posuit in improperium illius. (Liber Iudith 1, 14)
Et cepit Arphaxad in montibus Ragau et iaculatus est eum iaculis suis et disperdidit eum usque in illum diem. (Liber Iudith 1, 15)
Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae. (Liber Iudith 2, 25)
Et castra collocaverunt in convallem iuxta Betuliam ad fontem et praetenderunt in latitudinem contra Dothain usque ad Abelmain et in longitudinem a Betulia usque Chyamonem, quae est contra Esdrelon. (Liber Iudith 7, 3)
Et nunc Dominum omnipotentem tentatis et nihil intellegetis usque in sempiternum. (Liber Iudith 8, 13)
Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)
“Non est talis mulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum”. (Liber Iudith 11, 21)
Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam (Liber Iudith 12, 5)