Fundar 427 Resultados para: Una
Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)
dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”. (Liber II Regum 2, 16)
Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. (Liber II Regum 4, 8)
Dixitque ad Giezi puerum suum: “Voca Sunamitin istam”. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, (Liber II Regum 4, 12)
Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “Ecce Sunamitis illa. (Liber II Regum 4, 25)
Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “Voca Sunamitin hanc”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “Tolle filium tuum”. (Liber II Regum 4, 36)
vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “Coniuratio, coniuratio!”. (Liber II Regum 11, 14)
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. (Liber II Regum 17, 29)
Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli. (Liber II Regum 23, 5)
Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna secunda habebat ornatum. (Liber II Regum 25, 17)
Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia. (Liber I Paralipomenon 2, 25)