Fundar 384 Resultados para: Tunc
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 17)
Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)
relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)