Fundar 123 Resultados para: Tributo Do Templo
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)
Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis; (Liber II Maccabaeorum 8, 2)
et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)
Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)
ut daret sonitum in incessu suo, auditum faceret sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 45, 11)
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)
qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis””. (Liber Isaiae 44, 28)
Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)