Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel
Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 1)
Dixeruntque principes Philisthim: “Quid sibi volunt Hebraei isti?”. Et ait Achis ad principes Philisthim: “Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc?”. (Liber I Samuelis 29, 3)
sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. (Liber I Samuelis 30, 12)
Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. (Liber I Samuelis 30, 25)
Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. (Liber I Samuelis 31, 1)
Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)
Dixitque ad eum David: “Unde venis?”. Qui ait ad eum: “De castris Israel fugi”. (Liber II Samuelis 1, 3)
et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)
“Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! (Liber II Samuelis 1, 19)
Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. (Liber II Samuelis 1, 24)
regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum. (Liber II Samuelis 2, 9)
Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)