Mosaico decorativo

Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel

  • Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)

  • Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. (Liber Leviticus 24, 10)

  • Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; (Liber Leviticus 24, 15)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)

  • Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)

  • et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. (Liber Leviticus 25, 46)

  • mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 25, 55)

  • Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)

  • “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium: (Liber Leviticus 27, 2)

  • Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)

  • “Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina