Mosaico decorativo

Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel

  • Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 44)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. (Prophetia Ezechielis 21, 7)

  • Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)

  • Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis finitae — (Prophetia Ezechielis 21, 30)

  • Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. (Prophetia Ezechielis 22, 6)

  • “Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)

  • Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, (Prophetia Ezechielis 25, 6)

  • Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina