Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel
Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)
“Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)
Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 3)
Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)
Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 5)
Et dixit Dominus: “Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos”. (Prophetia Ezechielis 4, 13)
et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel: (Prophetia Ezechielis 5, 4)
“Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos (Prophetia Ezechielis 6, 2)
et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; (Prophetia Ezechielis 6, 3)
Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; (Prophetia Ezechielis 6, 5)
Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)
“Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae; (Prophetia Ezechielis 7, 2)